In Dei Nomine. Amen.
Anno bismillesimo
quinto, Pontificatus
autem Sanctissimi Domini
Nostri Divina
Providentia Benedicti
Papae XVI anno primo,
die vero vigesima octava
Iunii, hora decima nona
cum dimidio legitime
intimata, in Aula pro
Tribunali constituta
apud Patriarcalem
Archibasilicam
Lateranensem:
coram Eminentissimo ac
Reverendissimo Domino
Camillo, Tituli Sanctae
Agnetis extra Moenia,
Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinali
Ruini, Sanctissimi
Domini Nostri Papae in
Urbe Vicario Generali,
pro Tribunali sedente;
praesentibus et
adsistentibus Reverendis
Patribus Dominis Ioanne-
Francisco Bella, Iudice
Delegato, et Francisco
Maria Tasciotti, Iudice
Adiuncto; praesentibus
quoque Reverendo Domino
Iosepho D'Alonzo,
Promotore Iustitiae,
Clarissimo Domino
Iosepho Gobbi, Notario
Actuario, necnon Domino
Francisco Allegrini,
Notario Adiuncto:
omnibus per Decretum
eiusdem Eminentissimi
Cardinalis Vicarii
electis ac nominatis;
comparuit
Reverendissimus Dominus
Sławomir Oder, qui,
exhibens procurationis
mandatum in suam
personam factum ac
supplicem libellum,
petiit atque institit
legitime inchoari
processum super vita et
virtutibus in specie,
necnon super miraculis
in genere Servi Dei
IOANNIS PAULI II (in
saec. Caroli Wojtyła),
Summi Pontificis,
omniaque fieri
necessaria et opportuna.
Tunc Eminentissimus
Cardinalis Vicarius
mandatum procurationis
ac supplicem libellum
inspexit ac illa
inspicienda tradidit
Promotori Iustitiae,
cumque Promotor nihil
opponendum haberet,
Eminentia Sua ea uti
legitima et authentica
declaravit, mihique
Notario tradidit in
calce huius sessionis
registranda. Confirmavit
insuper omnes in Decreto
a Se electos pro huius
processus constructione,
qui omnes munus sibi
commissum acceptarunt
seque paratos
declararunt ad processum
rite instituendum et
absolvendum.
Hinc in primis Eminentia
Sua, deinde Iudices,
Promotor Iustitiae ac
Notarii, unus post alium,
sequens iuramentum
emiserunt ac sese
subscripserunt uti
sequitur:
"In Nomine Domini. Ego
N.N., iuro me, in
processu super vita et
virtutibus in specie,
necnon super miraculis
in genere Servi Dei
Ioannis Pauli II, Summi
Pontificis, quavis
personarum acceptione
posthabita, fideliter ac
diligenter impleturum
munus mihi commissum;
secretum servaturum de
testium depositionibus
ac de iis cum nemine
locuturum, exceptis
Tribunalis Officialibus
pro hoc processu
constitutis; denique
dona cuiusvis generis,
occasione processus
oblata, non accepturum.
Sic me Deus adiuvet".
|
............................................................... |
Vicarius
Generalis |
|
............................................................... |
Iudex Delegatus |
|
............................................................... |
Iudex Adiunctus |
|
............................................................... |
Promotor
Iustitiae |
|
............................................................... |
Notarius
Actuarius |
|
............................................................... |
Notarius
Adiunctus |
Huiusmodi iuramentis
expletis, Promotor
Iustitiae interrogatoria
exhibuit; Causae autem
Postulator notulam
testium produxit,
reservata sibi facultate
alios quoque testes
producendi et inducendi,
non se tamen adstringens
ad omnes testes inductos
examinandum ac deinde
iuramentum protulit uti
sequitur:
"In Nomine Domini. Ego
Sławomir Oder,
Postulator in Causa
Beatificationis et
Canonizationis Servi Dei
Ioannis Pauli II, Summi
Pontificis, iuro me
fideliter officium
impleturum; nihilque
dicturum vel facturum
quod, directe vel
indirecte, veritatem ac
iustitiam offendere aut
testium libertatem
coarctare valeat;
secretum denique, iis
qui in causa expedienda
partem habent, impositum,
servaturum. Sic me Deus
adiuvet".
|
............................................................... |
Cause Postulaor |
Quo iuramento praestito,
Em.mus Cardinalis
Vicarius et Iudices
interrogatoria ac
notulam testium
admiserunt et deinde
deputaverunt pro loco
audientiarum praesentis
processus Aulam
Tribunalis Vicariatus
Urbis vel alium pro
opportunitate locum; pro
diebus vero et horis,
destinarunt omnes dies
feriales, reservata
tamen sibi facultate
praedicta loca et
tempora variandi pro re
nata; item decreverunt
futuram sessionem
habendam die et hora
statuendis; mihi autem
Notario iusserunt pro
illa die et hora
praemoneri primum e
testibus excutiendis,
qui in designato loco
compareat.
Tandem commiserunt mihi
ut de omnibus in
praesenti sessione
gestis publicum
conficerem instrumentum
et sese, una cum
Promotore Iustitiae ac
Notariis, subscripserunt
uti sequitur:
|
............................................................... |
Vicarius
Generalis |
|
............................................................... |
Iudex Delegatus |
|
............................................................... |
Iudex Adiunctus |
|
............................................................... |
Promotor
Iustitiae |
|
............................................................... |
Notarius
Actuarius |
|
............................................................... |
Notarius
Adiunctus |
Super quibus omnibus et
singulis ut supra gestis,
ego Notarius hoc
praesens publicum
instrumentum confeci in
forma; me subscripsi
requisitum in fidem ac
signo Tribunalis
Vicariatus Urbis, quo
utor, Subscribeem
meam communivi.
Actum Romae, die, mense,
anno, loco quibus supra.
Ita est.
|
............................................................... |
Notarius de
primordialibus |